- ARGO
- ARGOnavis in qua Iason cum 54. Heroibus Thessalis Colchos navigavit. Denominis ratione variant Ecymologi. Sententiae eorum ad sex classes revocari possunt. Primo Nonnullis dicta videtur ab Architecti, cuius nomen Argos: de quo Val. Flacc. l. 1. v. 93.------ Ad carum Tritonia devolat Argum;Moliri hunc puppim iubet et demittere ferroRobora, ---- ---- ----Diodor.Sic. l. 4. Την` δὲ ναῦν Α᾿ργὼ προσαγορευθῆναι κατὰ μέν τινας τῶ μυθογράφων, ἀπὸ τοῦ τὸ ςκάφος αρχιτεκτονήσαντος Α῎ργου. Vide Hyginum in Argo. Secundo, Alii sic vocatam volunt, quod secum Argivos tulerit, quod sentire videtur M. Tullius Tuscul. Qu. l. 1. Et eas angustias, inquit, per quas penetravit ea, quae ist nominata Argo, quia Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis. Quae postrema verba ex Poeta aliquo antiquo (ut saepiuscule in his libris solet) desumpsit. Tertio, Quidam a velocitate eius sic dictam arbitrantur. Diodor. Sic. ubi supra. Ω῾ς δ᾿ ἔνιοι λέγουσιν ἀπὸ τῆς περι, τὸ τάχος ὑπερβολτ῀ς, ὡς ἂν τῶ αρχαίων αργὸν τὸ ταχὺ προσαγορευόντων. Unde Catullus, Epigr. 65. v. 6.Ausi sunt vada salsa citâ decurrere puppe.Et Pindarus in Pythiis, ἐπέταςςε ςθοῆς Α᾿ργοῦς χαλινόν. Quamquam αργὸς quoque Graece dicitur tardus. Hinc iocus Martialis l. 3. Epigr. 67. v. 8.At vos tam placidas vagi per undasTutae luditis otium carinae.Non nautas puto vos sed Argonoutas.Quarto, Pherecydes Syrus apud Lazarum Bayfium tradit, sumpsisse nomen ab Argo Phryxi filio. Quinto, Alii a textura ducunt, Hebraice ereg, intet quos est Hieremias Hoelzlinus notis ad Apollon. l. 1. Sane Catullus de huius navis fabrica loc. cit.. v. 10.Pinea coniungens inflexae texta carinae.Ad quem locum sic Illustris Scaliger; Texere naves veteres dicebant, a quo locus, ubi naves fabricantur, Textrinum dicebaur, auctor Servius in schedis nondum vulgatis. Qu. Ennius,Idem campus habet textrinum navibu' longis.h. e. ναυπήγιον. Sic τὰ ὕφη νεὼς dixit Archimelus Poeta, in navem Hieronis:Α῎ςτρων γὰρ ψαύει καρχήσια, καὶ τριελίκτουςΘώρακας μεγάλων εντὸς ἔχει ὑφέων.Male enim apud Athenaeum υεφέων. Ovid. Ep. Heroed. 16. v. 110.Texitur et costis panda carina suis.Silius Ital. l. 8. v. 120.Fulmineam texit, quâ transvebat agmina, classem.Idem l. 11. v. 588.Aeratas iussi texamus mille carinas.Panegyristes ad Maxim inianum, ut navalia texerentur, ut trabes caederentur; ubi navalia dixit pro navibus. Sexto, Bochartus ὁ μέγας in Chanaan l. 2. c. 11. a longitudine sic dictam suspicatur. Gaulis (brevibus ratibus scil.) inquit, puto Phoenices opposuisse Gap desc: Hebrew naves arca, vel arco, ut Syri efferunt, i. e. naves logitudinis, seu quod idem est, naves longas; ac inde factum, literis G. et C. permutatis, quod passim fere sit, ut navis Argo appellaretur, quae prima fuit longa navis apud Graecos, qui, usque ad Iasonem et Argonautas, solum rotundis navibus utebantur. Plin. l. 7. c. 56. Longâ nave lasonem primum navigâsse Philostephanus auther est. Et Apollonii Scholiastes l. 1. de Argo nave: Ταύτην δέ φασι τρώτην ναῦνγενέςθαι μακράν. Et Herodot. circa initium, l. 1. de Argonautis, Καταπλώσαντες γὰρ μακρῇ νηῒ ἐς Α῎ιαν τε την` Κολχίδα, καὶ ἐπὶ Φάσιν ποταμόν. Quinquaginta remiges eam habere refert Apollodorus, i. e. 25. ab unoquoque latere; unde sequitur, longam fuisse cubitorum minimum quinquaginta, si singula interscalmia fuerint διπηχυαῖα, prour desinit Vitruvius, l. 1. c. 2. Quinimo longior fuit, si Theocrito credimus, a quo in Hyla praedicatur τριαχοντάζυγος Α᾿ργὼ, i. e. 30. iugorum, sive scaimorum. Lignum, ex quo confecta fuit, pinum volunt Catullus, et Seneca. Hic, Epigr. 65.Peliacô quondam prognatae vertice pinus,Dicuntur liquidas Neptuni nâsse per undas,Phasidos ad siuctus, et sines Aeetaeos.Ille in Medea, v. 335. Actu. 2.Bene dissepti foedera mundiTraxit in unum Thessala pinus.Quibus adde Horatium Epod. Od. 16. v. 57.Non bus Argoo contendit remige pinus.Et Ovidium in Epist. Hypsipyles 6. v. 47.Quid mibi cum Minyis, quid cum Tritonide pinu?Et Statium in Achilleide, l. 1. v. 156.Olim equidem Argoos pinus cum Thessala RegesHac veheret. ------ ------Orpheus ex fago factam innuit, itemque Apollodorus, locô paulô post adducendô, hoc autem de parte eius vocali solummodo intelligendum, quam ex robore factam fuisle significat, lsacius in Lycoph. Λαλιςτατην εἰχε την τρόπιν εκ τῆς Δωδώνης δρ???ός. In hoc omnes consentiunt, factam esle ex arboribus Dodonae silvae, quibus olim oracula reddebantur. Unde et Poetae comminiscuntur, nayem ipsam fuisse vocalem. Seneca in Medea, v. 380.---- ---- ---- Ipsaque vocemPerdidit Argo. ------ ------Val. Flac. l. 1. v. 2.Fatidicamque ratem.Claudian. in panegyrico, de 3. Consul. Honor. v. 106.----- Rursusque lbcutaeIn te Chaoniae moverunt carmina quercus.Idem alibi plenius:---- ---- Licet omnia vatesIn maius celebrata serant, ipsamque secandisArgois trabibus iactent sudâsse Minervam;Nec nemoris tantum vinxisse carentia sensuRobora, sed caeso Tomari Iovis augure luco,Arbore praesagâ tabulas animâsse loquaces.Orpheus:------ Τομάριος ἔκλαγε φᾶγος.Idem ἔυλαλον Α᾿ργὼ et λάλον τρόπιν vocat. Aeschylus, citante Philone in tractatu Πάντα σπουδαῖον, etc.Πῆ δ᾿ ἐςτὶν Α᾿ργοῦς ἱερὸν ἀυδάζον ξύλον.Lycophron in Cassandra, την` λάληθρον χίςςαν, h. e. picam loquacem nuncupat. Meminit et Philostratus in Imaginibus, Sophocles in Trachiniis. Lucianus in Somnio sive Gallo, καί τοι τί ἐπόιησας, εἴ σοι ἡ τῆς Α᾿ργοῦς τρόπις ἐλάλησε. Variant autem auctores de parte navis. Io. Meursius, ad Lyocphronis locum nuper productum, Argo navis loquacem malum de quercu Dodonaea habuisse dicitur. Vocale lignum in prora ponit Apollodorus l. 1. Κατὰ δὲ την` τρώραν ενήρμοσεν Α᾿θηνᾶ φωνῆεν φηγοῦ της῀ Δωδώνιδος ξύλον. Val. autem Flac. l. 1. fingit, hanc navem e tutela voces fundere, ut quae Dodonaeam quercum ibi habuerit. Verba sunt, v. 301.Visa coronatae fulgens tutela carinaeVocibus his instare duci.Vide Bochart, de Phoen. Colon. p. 820. Porro hanc primam omnium ratem fuisse Poetae, ut plurimum, volunt. Catullus, Epigr. 65. v. 11.Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.Lucan. l. 3. v. 192.Thessalius Aemoniam vemer proscindit Iolcon,Inde lacessitum primo mare, cum rudis ArgoMiscuit ignotas temer atô litore gentes.Ovid. Mit. l. 6. v. ult. ubi de Argonautis:Per mare non notum primâ petiêre carinâ.Et l. 3. Ep. 1. ex Ponto v. 1.Aequor Iasoniô pulsatum remige primum.Idem l. 3. de Trist. Eleg. 9. v. 8.Per non tentatas prima cucurrit aquas.Et l. 2. Amor. Eleg. 11. v. 1.Prima malas docuit, mir antibus aequoris undis,Peliacô pinus vertice caesa vias.Seneca in Medea, v. 363. Actu 2.Merces primâ digna carinâ.Manilius l. 1.Mari quae prima cucurrit.Martial. l. 7. Epigr. 18. v. 2. de fragmento Argûs:Haec fuit ignoti prima carina maris.Val. Flac. l. 1. v. 1.Prima Deûm magms canimus sreta pervia nautis.Orpheus in Argonaut.Η῝ καὶ ὑπ᾿ εἰλατίνοις ἐρετμοῖς ἁλεμυρέα βένθηΠρώτη ὑπεξεπέρησε, τρίβους δ᾿ ἤνυςςε ςθαλάςςης.Denique Cicer. l. 2. de Nat. Deor. inducit pastorem, visâ tum primum Argo navi, ut divinô et novô vehiculô, primo admiratum et perterritum hôc loqui:----- Tanta moles labiturFremebunda ex alto, ingenti sonitu et spirituPrae se undas volvit, etc.Quamquam probabilius alii Tyriis navium inventionem tribuunt; inter quos est Tibullus l. 1. Eleg. 7. v. 20.Prima ratem ventis eredere docta Tyros.Dionysius Erythraeis,Ο῞ι τρῶτοι νήεςςιν ἐπειρήσαντο ςθαλάςςης,Πρῶτοι δ᾿ ἐμπορίης ἁλιδινέος ἐμνήσαντο.Alii Phoenicibus. Vide Schefferum, de Militia Navali l. 1. c. 2. Denique Argo navis in sidus caeleste translata est. Manilius l. 1.------ Tum nobilis ArgoIn caelum subducta.Idem l. 5. v. 13.Et ratis Heroum, qupe nunc quoque navigat astris.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.